September 17th, 2021 AAAA
EN
Fri 17 September 2021
Warszawa (PL)
 
17/16°C
Wed Thu Fri Sat Sun
21 19 18 14 11
Fri 17 September 2021
Praha (CZ)
 
19/14°C
Wed Thu Fri Sat Sun
25 22 20 21 15
Fri 17 September 2021
Bratislava (SK)
 
21/16°C
Wed Thu Fri Sat Sun
28 26 21 21 19
Fri 17 September 2021
Budapest (HU)
 
22/18°C
Wed Thu Fri Sat Sun
28 27 23 23 20
PolandCzechiaSlovakiaHungary


HU PRES 2021/22

Official website of the Czech Republic

WOW-Hungary

Official website of Poland

Travel_In_Slovakia





International Visegrad Fund

Think Visegrad



25 Years of the V4 as Seen by the Public



1335 Dec. 3



 
Venerabili ac religioso viro, domino fratri Theod[erico], ordinis Sancte Marie Domus Theutunice Hospitalis Ierosolymitani magistro generali, amico suo karissimo Iohannes, Dei gracia Boemie rex ac Lucemburgensis comes paratam (orig.: paratum) semper in omnibus complacendi affeccionem! Sciatis, quod apud dominum regem Ungarie per tres iacendo ebdomadas facta vestra et ordinis melius - prout potuimus - ordinavimus, prout vestri fratres, qui nobiscum fuerunt, vos potuerunt plenius informare. Primo dominus rex Polonie tenetur et debet vobis dare litteras renunciacionis pro se et heredibus suis super terris Culmensi et Pomeranensi et super sincera amicicia vobiscum inantea habenda. Item rex Ungarie et nos vobis tenemur dare litteras testimoniales super renunciacione predicta regis Polonie et concordia amicicie inter vos ordinata. Item rex Polonie debet vobis dare suas litteras deprecatorias ad dominum papam, ut donacionem per ipsum et suos predecessores super terris Culmensi et Pomeranensi vobis et ordini factam suis dignetur litteris confirmare. Item rex Polonie debet vobis dare suas litteras et obtinere vobis litteras ab episcopis aliisque personis ecclesiasticis et secularibus quibuscumque, quod de dampnis eis in gwerra preterita per vos et vestros illatis nullam sumant vindictam, nec vos impetant in iudicio spirituali vel seculari. Item rex Polonie debet ordinare vobis litteras regis Ungarie renunciacionis super dictis terris Culmensi et Pomeranensi pro se et heredibus suis, cum habeat sororem ipsius regis Polonie. Datum sub sigillo nostro, dominica, qua cantatur 'ad te levavi', anno Domini millesimo trecentesimo tricesimo quinto.
Charter issued on December 3, 1335 (the hanging seal has been lost); Original: Prussian Secret Central Archives, Berlin
 
"1335 Dec. 3" In: Rácz, György (ed.): Visegrád 1335. Bratislava, 2009, p. 155.
 

© 2006–2021, International Visegrad Fund.
   
Pageviews this month: 16,276