November 22nd, 2017 AAAA
EN
Wed 22 November 2017
Warszawa (PL)
 
0/-1°C
Mon Tue Wed Thu Fri
4 3 3 9 10
Wed 22 November 2017
Praha (CZ)
 
6/5°C
Mon Tue Wed Thu Fri
5 9 10 13 13
Wed 22 November 2017
Bratislava (SK)
 
6/5°C
Mon Tue Wed Thu Fri
7 7 9 10 10
Wed 22 November 2017
Budapest (HU)
 
5/6°C
Mon Tue Wed Thu Fri
7 6 12 11 9
PolandCzechiaSlovakiaHungary

1336 Ian. 6



 
Nos, Karolus, Dei gracia rex Hungarie tenore presencium significamus, quibus expedit, universis memorie commendantes, quod cum via seu strata publica mercatorum hinc a nostro regno in Bohemiam et alia convicina regna transeuncium, et e converso a Bohemia et aliis evicinis regnis in predictum nostrum regnum cum suis rebus et bonis mercimonialibus veniencium a temporibus guerrosis et impaccatis propter maleficorum hominum insidias et indebitas exacciones tributorum fere hactenus et usque modo dissueta fuisset nosque - prout incumbebat officio nobis divinitus credito - pro comodiori et tranquilliori transitu eorundem inter cetera nostre consideracionis animum ad reformandum et restaurandum eadem, specialiter dum pridem unacum sereno et inclito principe, domino Iohanne, ea[n]dem gracia illustri Bohemorum rege, fratre nostro karissimo parlamentum habuimus, tractatum specialem circa premissa habendo studiosius divertissemus; tandem eciam utilitatibus utrorumque regnorum consideratis, unacum prelatis et regni nostri baronibus matura deliberacione habita et de consilio eorundem, pro eisdem mercatoribus tam nostri, quam Bohemie et aliorum evicinorum regnorum vias et stratas infrascriptas publicas fore girandas et perambulandas ac tributa in locis et modis inferius exprimendis exigenda duximus atque ordinanda, videlicet in primo introitu ad metas regni Hungarie in Alba Ecclesia vel in vulgari Wywar nominata debet solvi octuagesima de rebus mercimonialibus. Item ab inde sive in Saaswar, sive in Scynche de quolibet curru mercimoniali, qui vulgariter 'rudas' dicitur, debet solvi unus lotto sive tria pondera. Item de quolibet curru 'aynczas' dicto medium tributum, scilicet medius lotto et ab hinc in Jabluncza circa castrum Kurlathkw debet solvi solummodo tributum pontis ita, quod de quolibet equo vel bove trahente currum unus denarius Wyennensis. Item de pecudibus vendicioni exponendis, scilicet maioribus duabus similiter unus denarius Wyennensis. Item de quatuor parvis animalibus, sicuti ovibus, capris et porcis similiter unus denarius Wyennensis et non plus. Item ab inde in loco Bykzaad, sive in villa Beyn debet solvi tributum sicut in Saaswar et in Scynche de curribus mercimonialibus tantum. Preterea a civitate Tyrnaviensi usque Budam in locis infrascriptis debet exigi tributum similiter de curribus mercimonialibus modo supradicto, primo in Forkoshyda, preterea in Semptey, item in villis archiepiscopi Strigoniensis Narhid et Wdword vocatis. Item ultra Danubium ex ista parte in Strigonio, postea in villa Chabya, item in villa Sancti Jacobi pro castro veteris Bude, et in porta civitatis Budensis debent tributa exigi solummodo de curribus, prout superius est expressum. Hoc tamen declarato, quod in locis tributorum supradictis nulla (orig.: nullas) fieri debeat religacio curruum, preterquam in civitatibus, in quibus tricesimam constituerimus exigendam. Que omnia loca tributorum tam civibus Brunensibus de regno Bohemie, quam nostris civibus Tyrnaviensibus referentibus scivimus esse a tempore Bele regis instituta, legittima, et omnino fore iusta. Quapropter universos et quoslibet mercatores tam nostri et Bohemie, quam aliorum regnorum cum rebus mercimonialibus transeuntes presentibus inducentes advocamus, et notificamus, ut cum eorum rebus, mercibus ac bonis amodo deinceps pacifice, secure et absque omni impedimento, salvis eorum rebus et personis liberam habebunt procedendi per loca tributorum prenotatorum facultatem. Igitur vobis magistris Stephano filio Lachk, castellano de Wywar, de Berench et de Bolundoch, item Nicolao dicto Treutul, comiti Posoniensi, castellano de Kurlathkw et de Hedrich, nec non Laurencio Sclawo, castellano de Semptey in presenti honores nostros predictos servantibus, et in futurum officialibus et castellanis nostris constituendis edicto regio firmissimis damus in preceptis, vos autem dominum archiepiscopum Strigoniensem requirentes, vobis simul et una cum aliis quibuslibet prelatis ecclesiarum, nobilibus ceterisque cuiuscumque dignitatis et status hominibus locum predictorum tributorum aliquem servantibus et habentibus similiter firmiter iniungimus per presentes, quatenus nostre amplioris gracie et dileccionis intuitu predictas vias liberas et absque omni impedimento securas et pacificas pro prelibatis mercatoribus conservare debeatis, nec ipsos mercatores aliqualiter molestare et perturbare, aut in locis tributorum predictis ultra pretactum modum exaccionis tributi aggravare et angariari permittentes faciatis, alioquin nostram graviter offendetis maiestatem. Et hec omnia et singula predicta per vos prenominatos nobis fideles et dilectos in foris et locis publicis et provinciis volumus seriatim publicari et proclamari. Datum in Wyssegrad, in festo Epiphaniarum Domini, anno eiusdem M° CCC° XXX° sexto.
Charter issued on January 6, 1336, with the seal of Charles of Anjou (Original: Brno City Archive)
 
"1336 Ian. 6" In: Rácz, György (ed.): Visegrád 1335. Bratislava, 2009, p. 165-166.

© 2006–2017, International Visegrad Fund.
   
Pageviews this month: 27,597