November 22nd, 2017 AAAA
EN
Wed 22 November 2017
Warszawa (PL)
 
3/-1°C
Tue Wed Thu Fri Sat
3 3 9 10 9
Wed 22 November 2017
Praha (CZ)
 
7/5°C
Tue Wed Thu Fri Sat
9 10 11 14 9
Wed 22 November 2017
Bratislava (SK)
 
6/5°C
Tue Wed Thu Fri Sat
7 9 11 10 10
Wed 22 November 2017
Budapest (HU)
 
6/6°C
Tue Wed Thu Fri Sat
6 12 9 9 11
PolandCzechiaSlovakiaHungary

1335 Sept. 3



 
Nos, Karolus, Dei gracia rex Hungarie memorie commendantes tenore presencium significamus, quibus expedit, universis, quod nos et filios nostros ac heredes heredumque nostrorum successores et regna nostra cum inclito principe, domino Iohanne, eadem gracia rege Bohemie illustri et comite Lucemburgensi, fratre nostro carissimo ac magnificis dominis, Karolo primogenito, marchione Moravie et Iohanne, duce Karinthie, filiis eiusdem ipsorumque heredibus cupientes fraterne dileccionis vinculo uniri et cum ipsis in sinceritatis affectu ac indissolubilis amicicie firma constancia perpetuo et inviolabiliter permanere absque omni dolo et dissimulacionis fraude pure, et devote presentibus nos obligamus simul cum Ludowyco, nostro primogenito ad sancta Dei evangelia corporali prestito sacramento promittentes, quod nos et filii nostri eorumque heredes dictum dominum Iohannem, regem Bohemie, fratrem nostrum et filios suos predictos eorumque heredes ac regnum suum Bohemie predictum cum terris eiusdem regni contiguis contra omnes et quoslibet homines, cuiuscunque condicionis, status et honoris existant, exceptis inclitis principibus, dominis Roberto, Ierusalem et Sicilie ac Cazimiro, Polonie regibus, necnon filiis et heredibus eorundem et patruorum nostrorum et generaliter omnibus proximis nobis in linea consanguineitatis attinentibus in Italia et in quibuslibet eius partibus constitutis volumus et tenebimur perpetuo adiuvare. Ita videlicet, quod si ipse rex et sui heredes extra metas regni sui Bohemie hostilem processum contra vicinos et confines eorum adversarios vel ipsorum alterum habuerint, extunc ad peticionem ipsorum gentis nostre armigere et sagittarie subsidio et auxilio - prout melius poterimus - ipsum vel filios suos aut eorundem heredes nos vel filii nostri aut eorundem heredes adiuvare sine fraude et dolo promittimus et debemus. Si autem metas predicti regni sui Bohemie quispiam vel quipiam eorundem adversarii intraverint ipsum et filios suos ac eorundem heredes et regnum cum pertinenciis suis contiguis potenter et hostiliter invasuri, extunc nos et filii nostri vel filiorum nostrorum heredes eundem regem Bohemie, filios suos aut eorum heredes cum tota nostra regni Hungarie potencia ad requisicionem suam, filiorum aut heredum suorum promittimus personaliter et tenebimur adiuvare. Et econverso idem frater noster, rex Bohemie sive in eodem statu et honore regio, quo nunc existit, sive in alium quemcumque eminenciorem statum et honorem feliciter deveniat et ascendat, cum filiis suis predictis et eorum heredibus nos, filios nostros et filiorum nostrorum heredes ac regna nostra contra omnes et quoslibet homines cuiuscumque honoris et preeminencie titulis prefulgentes nullo penitus excepto teneantur et debeant - prout melius poterunt - perpetuo adiuvare expressione simili mediante, quod si extra metas regnorum nostrorum processum hostilem contra nostros adversarios, vicinos et confines nos vel filii nostri aut eorum heredes habuerimus, extunc nos, filios nostros et eorundem heredes ipse rex Bohemie, filii sui et filiorum suorum heredes ad peticionem nostram gentis eorum armigere et sagittarie subsidio sine fraude et dolo - prout melius poterunt - adiuvabunt. Si autem metas regnorum nostrorum quispiam vel quipiam intraverint nos, filios nostros aut eorum heredes ac regna nostra hostiliter invasuri, extunc ipse frater noster, rex Bohemie, filii sui et eorum heredes nos, filios nostros ac eorundem heredes cum tota ipsorum potencia regni Bohemie ad requisicionem nostram, filiorum seu heredum nostrorum sine fraude et dolo personaliter teneantur et debeant adiuvare. Preterea promittimus fugitivos et profugas et generaliter quoslibet proscriptos de regno Bohemie ad regna nostra venientes nullatenus recolligere, nec per quempiam nostrorum seu ad nos pertinencium recolligi aut assumpmi aliqualiter sustinere. Et similiter idem frater noster, rex Bohemie, filii et suorum filiorum heredes proscriptos, profugas et fugitivos de regnis nostris ad regnum Bohemie transeuntes per eos aut per quempiam ad eos spectancium recolligi in regno Bohemie et suis contiguis pertinenciis nullatenus pacientur, ymo denunciacione facta hinc inde per nos reges, heredes aut officiales regnorum utrorumque proscriptos huiusmodi de regnis nostris utrobique excludemus et excludi omnimode faciemus. Preterea si inter nos, filios nostros aut heredes eorum ex una parte ac dominos Albertum et Otthonem, duces Austrie et Stirie aut eorum heredes ex altera quocumque tempore aliquam discordiam seu guerram contingeret suboriri, extunc ad unionem pacis et concordie cum ipsis devenire nolumus sine ipso rege Bohemie et filiis suis ac heredibus sub virtute prestiti sacramenti, nisi primitus ad hoc dicti fratris nostri, regis Bohemie, filiorum suorum et heredum eorum expressus consensus accesserit et voluntas. Similiter si dictus frater noster, rex Bohemie, filii et heredes eorum de presenti guerra vel in futuro habenda cum prefatis ducibus Austrie et Stirie aut eorum heredibus ad unionem concordie devenire decreverint, hoc facere non debeant sine nobis et filiis nostris sub virtute prius prestiti sacramenti, nisi primitus ad hoc noster, filiorum et heredum nostrorum consensus expressus accesserit et voluntas. Ceterum quociescumque nos reges, filios nostros et heredes nostros aut gentes nostras prestando subsidium aut modo alio quocumque convenire contigerit vel placuerit, semper tuti et illesi esse debeamus mutuo, penitus et securi. Hec igitur omnia et singula sub virtute prius prestiti sacramenti pro nobis, filiis nostris et heredibus et sub pena excommunicacionis papalis perpetuo promittimus presentibus inviolabiliter observare. Ipse eciam frater, dominus rex Bohemie pro se, filiis suis et eorum heredibus eadem nobis, filiis nostris et heredibus viceversa, prout in premissis declaratum articulatim extitit, debeat et teneatur sub iuramento et pena predictis irrefragabiliter observare. In quorum omnium et singulorum suprascriptorum testimonium et perpetuam firmitatem nos dictus rex Hungarie cum dicto Ludovico, nato nostro presentes fecimus scribi litteras sigillorum nostrorum pendencium munimine roboratas. Datum in Alto Castro, die dominico proximo ante festum Nativitatis Beate Virginis, anno Domini millesimo trecentesimo tricesimo quinto. - In plica: Registratum per Johannem de Glacz.
Charter issued on September 3, 1335, with the seals of Charles of Anjou and his son Louis (Original: National Archives, Prague).
 
"1335 Sept. 3" In: Rácz, György (ed.): Visegrád 1335. Bratislava, 2009, p. 81-85.
 

© 2006–2017, International Visegrad Fund.
   
Pageviews this month: 28,403