November 22nd, 2017 AAAA
EN
Wed 22 November 2017
Warszawa (PL)
 
3/-1°C
Tue Wed Thu Fri Sat
3 3 9 10 9
Wed 22 November 2017
Praha (CZ)
 
7/5°C
Tue Wed Thu Fri Sat
9 10 11 14 9
Wed 22 November 2017
Bratislava (SK)
 
6/5°C
Tue Wed Thu Fri Sat
7 9 11 10 10
Wed 22 November 2017
Budapest (HU)
 
6/6°C
Tue Wed Thu Fri Sat
6 12 9 9 11
PolandCzechiaSlovakiaHungary

1335 Nov. 26



 
In Christi nomine. Amen. Nos, Karolus et Iohannes, Dei gracia Hungarie et Bohemie reges perpetue memorie commendantes tenore presencium notum facimus, quibus expedit, universis, cum magnificus princeps, dominus Kazmyrus, eadem gracia rex Polonie ex una et religiosi viri, magister generalis, preceptores et fratres universi ordinis cruciferorum de Domo Teutonica parte ab altera super terris, provinciis seu districtibus Culmensi, Dubrunensi, Cuiavie, Pomoranie et Turunensi, super quibus a multis retroactis temporibus adhuc inter excelsum principem, dominum Wladizlaum, regem quondam eiusdem Polonie et tandem ipso feliciter migrante ad Dominum inter ipsum dominum Kazmyrum regem et dictos cruciferos materia dissensionis et quescionis suborta dinoscebatur, in nos, reges Hungarie et Bohemie, tanquam communiter arbitratores et amicabiles compositores per eosdem iamdudum et nunc mediantibus legittimis instrumentis et litteris compromissariis efficacibus electos, pacis alumpni fore invicem cupientes, se sponte et liberaliter commisissent et pure compromisissent. Nosque inter cetera huius rei causa circa festum Omnium Sanctorum anno Domini M° CCC° XXXmo quinto in Alto Castro Wyssegrad in Hungaria simul in unum convenissemus tractaturi de premissis et predicto domino, Kazmyro rege Polonie personali presencia et pro memoratis magistro generali, preceptoribus et universitate fratrum cruciferorum dicte Domus Teutonice fratre Herrico Rutheno, provinciale eiusdem ordinis de terra Culmensi, Marcardo de Sparrenbergh Turunensis, Corrardo de Brunyeshem Suenchensis dicti ordinis commendatores et confratres cum plenis, legittimis et ad infrascripta cum plene sufficientibus procuratoriis litteris comparentibus, assumptis nobiscum prelatis et baronibus nostris, quos communiter voluimus, quibusdam diebus continuatis utriusque partis iura et instrumenta, que habere dinoscebantur, diligenti et fideli perscrutacione examinassemus, tandem favente Domino aciem nostrarum mencium equo libramine dirigentes taliter arbitrandum duximus et pronunciando diffinimus inter partes, quod dominus Kazmyrus, rex Polonie terras Cuiavienses et Dubrunenses cum provinciis et districtibus ac quibusvis utilitatibus et pertinenciis universis ab antiquo ad easdem spectantibus iuxta limites et metas suas antiquas, cum plenitudine iuris et titulo pleni dominii, prout ad progenitores et predecessores suos ac per consequens ad ipsum iusto et vero hereditario titulo ab olim pertinuisse et pariter pertinere cognovimus et specialiter in eadem terra Cuiaviensi cum porcione ducis Kazmyrii, que ipsum contingit, cum pertinenciis in eadem debeat possidere, tenere pacifice, quiete, perpetuo et habere in filios filiorum et successorum in heredes. Salvo, quod omnia bona et possessiones, que et quas in terris Cuiavie et Dubrunensi de iure ante motam guerram pacifice et quiete cruciferi possederunt, ita et nunc prout antea eas et ea cum omnibus iuribus et iurisdiccionibus ac pertinenciis quibuslibet possideant, habeant et teneant sub veris metis et terminis antiquis observatis. Magister vero generalis et fratres cruciferi Domus Teutonice prenotati terram Pomoranie cum suo districtu iuxta antiquos limites suos cum pertinenciis similiter et utilitatibus eiusdem universis, quam eisdem fratribus idem dominus Kazmyrus, rex Polonie causa divine retribucionis et ob remedium animarum predecessorum suorum et progenitorum ac sue salutis in perpetuam elemosynam, necnon propter perpetue pacis bonum, coram nobis renunciando omni iuri, accioni, impeticioni et repeticioni, quod vel que eidem regi Polonie in eadem terra Pomoranie ab antiquo competebat vel competere posset, eciam ipse commisit iuxta ipsam nostram arbitrariam pronunciacionem et diffinicionem, eodem iure et modo, quo terre Culmensis et Turunensis eisdem fratribus per progenitores et predecessores suos fuerant donate et legate, eandem donacionem et legacionem eo iure et modo, quo fuerat tunc facta, ratam habendo quiete, pacifice et perpetuo tenere debeant, habere et pariter possidere. Ordinavimus ad ultimum diffinientes arbitrando, quod omnia dampna, iniurie et quecumque molestie quocumque modo hinc inde illate, vel regi Polonie et eius subditis sive cruciferis vel eorum subditis, compensentur et tollantur in totum sic, quod de cetero inter ipsos super eisdem nulla peticio vel quescio oriatur. Ne autem quicumque feudales vel regis Polonie sive fratrum cruciferorum, qui guerris pendentibus inter ipsos a bonis suis facti sunt profugi sive de Cuiavia vel Dubrunensi sive de Culmensi vel Pomoranie, a nostra diffinicione videantur exclusi, ordinamus et diffinimus, quod omnes huiusmodi profugi bonis suis omnibus et graciis dominorum suorum sint presentibus reformati sic, quod vel ad bona sua libere revertantur, si velint, aut eisdem libere venditis se transferant, quo placebit. In quorum omnium testimonium atque robur sigilla nostra presentibus sunt appensa. Actum et datum in Wyssegrad, in Hungaria presentibus reverendis in Christo patribus et magnificis ac nobilibus viris infrascriptis, videlicet Chanadino Strigoniensis locique eiusdem comite perpetuo et fratre Ladizlao Colocensis, aule regie eiusdem Hungarie cancellario ecclesiarum archyepiscopis, Wyllermo Drugeth palatino regni Hungarie, Demetrio magistro tawarnicorum, Thoma woyvoda Transsilvano, comite de Zounuk, Mykch bano tocius Sclavonie, comite Paulo iudice curie regni Hungarie, necnon Wytgone Myssnensis et Iohanne Olomucensis ecclesiarum episcopis, Rudolpho duce Saxonie, Karolo marchione Moravie, Bolezlao duce Silesie et domino Legneczensi, Tymone de Coldychz, Heynrico de Lypa et quampluribus aliis fidedignis ad premissa rogatis specialiter et vocatis. Anno Domini M° CCC° XXXmo quinto, dominica proxima post festum Beate Elyzabeth.
Charter issued on November 26, 1335, with the broken equestrian seal of King John (Original: Prussian Secret Central Archives, Berlin)
 
"1335 Nov. 26" In: Rácz, György (ed.): Visegrád 1335. Bratislava, 2009, p. 137-139.
 

© 2006–2017, International Visegrad Fund.
   
Pageviews this month: 28,403