November 25th, 2017 AAAA
EN
Sat 25 November 2017
Warszawa (PL)
 
7/5°C
Thu Fri Sat Sun Mon
9 9 9 6 3
Sat 25 November 2017
Praha (CZ)
 
6/6°C
Thu Fri Sat Sun Mon
11 13 8 5 4
Sat 25 November 2017
Bratislava (SK)
 
8/5°C
Thu Fri Sat Sun Mon
11 10 9 6 4
Sat 25 November 2017
Budapest (HU)
 
5/5°C
Thu Fri Sat Sun Mon
9 10 10 6 6
PolandCzechiaSlovakiaHungary

1335 Nov. 22



 
Kazymirus, Dei gracia Polonie rex, principalis debitor, Sbitko Cracoviensis, Petrus Sandomeriensis castellani, Nicolaus de Bogrey woiwod[a] de Cracovia, Mystuayliss Sandomeriensis woiwoda, Jessko Mandrostka iudex curie Cracoviensis, Passek de Bogrey Sandomeriensis iudex provincialis, Czeley in Radomiss dominus, Krziuyzant subcamerarius, Henricus subcamerarius Sandomeriensis, Wrass castellanus de Woynitzie, An[dorsmonossi filius lowczy et Paco]slaus skrbnyk, fideiussores ipsius regis domini nostri ab ipso constituti ad infrascripta atque dati, tenore presencium recognoscimus, dicimus et publice confitemur nos teneri et remanere obligatos magnifico principi, domino Iohanni, regi Boemie et suis heredibus de summa et quantitate viginti milium sexagenarum grossorum denariorum Pragensium, in qua dicto domino regi Boemie decem milia sexagenas dictorum denariorum iam solvimus in una parte, in alia vero parte nobili viro, domino Henrico de Lypa de quattuor milibus sexagenis dictorum grossorum satis dedimus, ac securitatem fecimus sufficientem in sex milibus sexagenis grossorum Pragensium predictorum, occasione et ex causa renunciacionis facte nobis, regi Polonie per ipsum dominum regem Boemie de ipso regno et tytulo Polonie, ipsam namque pecuniam residuam sex milium sexagenarum grossorum Pragensium promittimus bona fide in festo Resurreccionis Domini proxime venturo eidem domino regi Boemie aut suis heredibus vel eorum nunciis ad hoc speciale mandatum habentibus dare, assignare et solvere sub nostris periculis et expensis in Rat[i]bor op[p]ido, vel si ipsum op(p)idum, quod absit, medio tempore de ipsius domini regis Boemie et sui principis, domini Lestkonis ducis ibidem manibus extrahi contingeret, ex tunc in civitate Opavia in Moravia dare tenebimur et assignare ipsa sex milia grossorum Pragensium bonorum et legalium, vel valorem ipsorum in auro vel argento pu[rissim]o, iuxta scilicet duorum mercatorum taxacionem ex utraque electorum, omni dilacione et procrastinacione penitus procul motis. Quod si non faceremus et dictam pecuniam in toto vel in parte, in locis et terminis prefatis non solveremus, extunc fideiussores predicti immediate civitatem Oppavie ingredi promittimus et tenemur in certa domo, quam nobis ipse dominus rex Boemie vel heredes aut nuncii sui ad hoc deputati assignarint, obstagium facturi ibidem et mansuri inibi, nec ab inde exituri, more consueto, qui in his servari solitus est et haberi, donec dicta sex milia sexagenarum et nihilominus mille sexagene grossorum Pragensium pene nomine pro damnis ac interesse fuerint in locis et modis predictis integraliter persolute. Si autem aliquem vel aliquos ex nobis, quod absit, ante solucionem dicte pecunie de hac luce migrare contingat, tunc promittimus sine fraude alium vel alios in locum decedencium vel decedentis substituere et ponere obligatum seu obligatos ad implecionem omnium singulorum premissorum, quem vel quos ipse dominus rex Boemie vel heredes aut nuncii sui de regno Polonie duxerint nominandos. Insuper promittimus, quod si nos fideiussores predicti (orig.: predictos), ipsum obstagium modo et forma, ut prediximus, non servaverimus, vel de ipso obstagio exiremus predicta pecunia non soluta, quod tunc magnifici principes dominus Karolus Ungarie rex, domina Elisabeth, regina Ungarie, aut Ludovicus, filius eorum litteras renunciacionis super regno et tytulo Polonie penes eos depositas dictis regi Boemie [et] suis heredibus debeant et teneantur libere et licite restituere sine omni difficultate et sine nostra requisicione vel mandato. Et nihilominus sepefatis regi Boemie et eorum heredibus in mille sexagenis grossorum Pragensium pene nomine volumus obligari harum serie et testimonio litterarum, quibus nostra sigilla duximus appendenda. Datum in Wissegrado, in Ungaria, anno Domini millesimo trecentesimo tricesimo quinto, die vigesimo secundo mensis Novembris. - In plica: r[egistratur] 14.
Charter issued on November 22, 1335, woth the seals of King Casimir and Polish principals (Original: State Archive in Wrocław)
 
"1335 Nov. 22" In: Rácz, György (ed.): Visegrád 1335. Bratislava, 2009, p. 121-122.
 

© 2006–2017, International Visegrad Fund.
   
Pageviews this month: 31,862