November 22nd, 2017 AAAA
EN
Wed 22 November 2017
Warszawa (PL)
 
2/-1°C
Mon Tue Wed Thu Fri
4 3 3 9 10
Wed 22 November 2017
Praha (CZ)
 
7/5°C
Mon Tue Wed Thu Fri
5 9 10 13 13
Wed 22 November 2017
Bratislava (SK)
 
8/5°C
Mon Tue Wed Thu Fri
7 7 9 10 10
Wed 22 November 2017
Budapest (HU)
 
5/6°C
Mon Tue Wed Thu Fri
7 6 12 11 9
PolandCzechiaSlovakiaHungary

1335 Nov. 19



 
In nomine Domini. Amen. Nos, Kazimirus, Dei gracia rex Polonie universorum noticie defferimus per presentes, quod terrarum pacem et tranquilitatem pro viribus nutrire cupientes ordinamus et indissolubiliter observari debere volumus et promittimus, quod si aliquam discordie materiam insurgere conti[n]geret inter principes nobis subiectos vel capitaneos nostros ex una parte, necnon principes feudales et subiectos excellentissimi domini Iohannis, regis Bohemie limites nostri regni attingentes vel alios subiectos ipsius eosdem limites contingentes parte ex altera et ob hoc hinc inde dampna aliqua perpetrari, propter hoc pacis unio inter nos et ipsum regem Bohemie ordinata non debet aliqualiter violari, sed in suo robore firmiter perdurare. Discordie autem materia taliter excitata per capitaneos tam per nos, quam per ipsum regem Bohemie deputandos sine procrastinacione qualibet, prout racionabile fuerit, dirimatur, sicut nostram graciam observare cupiunt et diminucionem honoris proprii evitare. Sin autem de regno nostro [in] terram alicuius principis prefati domini regis Bohemie subiecti per aliquos nobis subiectos, habentes fortalicia aut castra vel non, aliqua spolia committi conti[n]geret, mox ille princeps aut capitaneus, sub cuius iurisdiccione talia committuntur, super eo requisitus eadem spolia committentes ad satisfaccionem congruam compellere teneatur. Quod si requisitus compellere ipsos non curaret, ad hoc ipsemet ad satisfaccionem huiusmodi teneatur, postquam fuerit suo regi querimonialiter nominatus. Si vero taliter spolia committentes domino suo temporali sive duci aut capitaneo vel episcopo temporale dominium habenti in hoc ipsis inobedientes existerent et ad mandatum ipsorum de spolio a se commisso satisfacere recusarent, mox ipsius dominus temporalis, sub quo castra, fortalicia aut possessiones habebunt, ipsorum castra, fortalicia aut possessiones vallare et expugnare tenebuntur. Et si per se ipsos ad id sufficere non valerent, hii, in quorum terris spolia sunt commissa, ipsos ad eadem expugnanda - prout melius poterunt - adiuvabunt adhibito ad hoc eciam regum adiutorio, si fuerit opportunum. Quibus castris aut fortaliciis aqquisitis et expugnatis penitus destruantur, nisi talia castra aut fortalicia terrarum confinia conti[n]gerent, tunc enim dominorum temporalium arbitrio relinquatur, an magis ipsa destrui velint, aut potius locatis in ipsis hominibus pacificis ea pro se et terrarum deffenssione servare, ac possessiones et bona eorundem spoliatorum ad dominos temporales, in quorum terris consistunt, libere revertantur. Cum autem spoliatores quoscumque de regno nostro in terras quorumcumque principum feudalium domini regis Bo[h]emie memorati, quod absit, transire contingeret spolia commissuros (orig.: commissuri), volumus et mandamus per principes et capitaneos regni nostri eosdem efficaciter inpediri et, si fieri poterit, detineri, alioquin dampna per spoliatores huiusmodi facta ipsimet lesis de proprio resarcire debebunt. Ipsi autem spoliatores in regnis Bohemie et Polonie et in omnibus terris omnium principum regibus subiectis et adherentibus eisdem efficaciter sint proscripti. Ipsi quoque eciam post factam emendam de spoliis memoratis tamquam degeneres et infames in conspectu omnium principum et bonorum penitus sint abiecti et vox eorum tamquam funesta et reproba contra neminem audiatur. Illud eciam specialiter ordinamus et prommittimus inviolabiliter observare, quod quicumque notabiliter proscripti fuerint vel in regno Hungarie, Polonie aut Bo[h]emie seu terris aliquibus principum eisdem subiectorum aut adherencium eisdem, in omnibus dictis regnis et terris pro proscriptis haberi debebunt. Sic, quod cum in aliquo locorum prenominatorum aliquis talis repertus fuerit, mox in ipsum tamquam in hominem omni iure privatum ulcio ultima habeat exerceri. In quorum omnium testimonium presentem litteram fieri et nostri sigilli munimine iussimus communiri. Actum et datum in Wissegrado, in Ungaria, die Sancte Elisabeth, anno Domini Mº CCCº XXXº quinto. - In plica: Ponatur ad compromissa.
Charter issued on November 19, 1335, with the seal of Casimier the Great (Original: National Archives, Prague)
 
"1335 Nov. 19" In: Rácz, György (ed.): Visegrád 1335. Bratislava, 2009, p. 105-106.
 

© 2006–2017, International Visegrad Fund.
   
Pageviews this month: 27,467